- NIGER
- I.NIGERAfricae fluv. maximus. Oritur in Aethiopia ex lacu Nigro, qui versus Aethiopiam inferiorem prope regnum Fascolae est: dein paulo post in Occidentem tendens, Nigritiam secat bisariam, tandem pluribus fluviis auctus, per 6. latissima ostia inOceanum Atlanticum se exonerat, versus Arsinarium promontgor. eiusdem cum Nilo naturae. Vide Nigris.II.NIGERPraefectus Praetorio, per 6. tantum horas, sub Commodo. Lamprid. in Vita huius c. 6. Et in potentia quidem Cleander Perenni successerat: in praefectura vero Niger; qui sex tantum horis Praefectus Praetorii fuisse perhibetur: Mutabantur enim Praefecti Praetorii per horas ac dies, Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente.III.NIGERcognomen Clyti, incliti illius Ducis, quem paulo liberius loquentem, alias carissimum sibi, in convivio interfecit Alexander M. apud Curtium l. 8. c. 1. Ad differentiam alterius Clyti, hominis supra modum arrogantis, quem Λευκὸν, Candidum fuisse dictum refert Athenaeus l. 12. c. 9. Priorem autem μέλανα, h. e. Nigrum, vocat Diodorus l. 17. c. 20. et Plut. Alex. c. 20.IV.NIGERseu Ater, pro inauspicato infaustoque, sicut albus color faustus, bonus fortunatusque habitus est. Unde Porphyrion ad Q. Horatium l. 1. Sat. 4. niger, inquit, i. e. malus. Servius ad Aen. l. 4. v. 514. nigrum, exponit noxium: et l. 9. Aen. v. 719. atrumque timorem, exponit inauspicatum. Hinc a rerum naturalium Scriptoribus cornices, corvi, bubones, fusci coloris aves, inter inauspicatas numerantur.Nigraque funestum condidit omen avis.Et Apuleius Metam l. 2. Fuscis avibus Larissam accessi, paragratâ Thessaliâ. Ac quemadmodum Deorum filios, ipsos Deos aut inter Deos relatos, albos candidosque efficiebant; Unde de relato in Deorum numerum, nomine Daphnidis, Caesare, Virg. Erl. 5. v. 56.Candidus, insuetum miratur lumen Olympi,Sub pedibusque videt nubesIpsae quoque statuae candide vestiebantur: Sic contra, mortem nigram, Inferos atros veteres fecêre. Ita legimus apud Ael. Lamprid. in Commodo c. 16. certissimum mortis ipsius omen inde deductum, quod in vestimentis nigris seu pullis in ludis praesedisset. Ipsos mortuos nigros vocat Iuvenalis Sat. 1. v. 72.Per famam et populos nigros offerre maritos.Paludem nigram, Tibullus l. 3. eleg. 3. v. 37. Lethen atram, Statius Theb. l. 6. v. 498. etc. quo persuasa Antiquitas, in capitalibus sententiis ferendis, nigris calculis letale supplicium indigitavit. Ovid Met. l. 15. fab. 1.Mos erat antiquis niveis atrisque lapillis,His damnare reos, illis etc.Quod a Thracibus ortum esse, videtur innuere Plin. l. 7. c. 40. Calculos pro experimento cuiusque diei in urnam conicit, ac supremo die separatos dinumerat, atque ita de quoque pronuntiat. Unde Horatius l. 1. ode 36. v. 10.Thressâ ne careat pulchra dies notâ.Idem color cladis luctusque indicium erat. Sicut enim currus triumphantis, et vestis et equi et pueri ad habenas, et victima, et sacrificantium pro victoria habitus candidus fuit, ut dictum: Sic contra clade afflicti, nigra vestimenta sumpsêre. Hinc Lentulus Praetor a Cicerone accusatus, veste purpureâ Magistratûs sui indice depositâ, funestam inducit, quod omnibus reis adeo necessarium credebatur, ut Milo, quod id non fecisset, propterea in exilium fuerit relegatus, ut narrat Plut. in Cicerone. Vide quoque infra ubi de Pulla veste. Idem observatum in Deorum sacrificiis: uti enim Diis Superis albae, sic Inferis nigrae offerebantur victimae, Plut. de Inferorum sacris, Val. Max. l. 2. c. 1. de Valerio Publicola etc. Quare Donatus Grammaticus, ad illud Virgilii Aen. l. 6. v. 249.------ Ipse atri velleris agnamAeneas matri Eumenidum:Inquit, Omnia nigra inferis mactat etc. Quod in sacrificio funebri obtinuit, in quo quippe Diis Manibus (quos similiter nigros finxêre) parentabant. Statius in exsequiis Archemori Theb. l. 6. v. 264.Centum ibi nigrantes armenti robora taurosLentâ mole trahunt, idem numerusque colorqueMatribus.Et in Magicis ritibus idem mos invaluit, ut patet ex Virgilio Aen. l. 6. etc. Pauperes etiam et plebeii pullati, i. e. nigrâ veste induti erant, cum contra divites, sed praesertim Senatores, Equites, Magistratus, candidis togis uterentur, qua de re vide infra in voce Puliati. De veterib. Philosophis, vide infra itidem ubi de Purpura: de muliere suspecta, apud Hebraeos, voce Zelotypia. Quae omnia a sepulchrorum, in quibus mortui reconditi, umbris originem traxisse videntur. Eundem tamen colorem Pileo doctorali Theologorum, apud Germanos tribuit Middendorpius de Academiis l. 1. c. 13. ut et Maximil. Sandaeus in Theologia Iurid. Commentar. 50. sed, ad innuendum, eos mundo mortuos esse: Cum contra Pileus Iurisconsultorum ruber sit, eo quod adsunt Regibus ac Principibus terrae: Medicorum vero et Philosophorum violaceus, aut caeruleus, ut moneantur oculos suos non declinare in terram, apud Anselm. Solerium, de Pileo sect. 10. Calceos tandem Virorum vulgo nigros olim fuisse, innuit Horat. Sat. 6. l. 1. v. 27.------ Nigris medium impediit crusPellibus.Imo Nobilium ac Senatorum, teste Iuvenali Sat. 7. v. 191.------ ------ Nobilis et generosusAppositam nigrae Lunam subtexit alutae:Quod inde factum autumant Eruditi, ut nitoris studiô sequiori sexui relictô horridam se Virtutem amplecti testarentur. Quam ob causam, Epigr. 32. l. 7. Cinnam reprehendit Martialis, quod praeter morem calceos haberet albos, qui mulierum tum proprii erant, sicque praepostere nitorem in calceis affectaret. Vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 8. et plura de colore hoc, apud Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 9. et Casparum Barthium ad Statium passim. In oculis etiam id coloris expetitum, vide supra Glaucopis, et infra ubi de Oculos liniendi more.V.NIGERvide Aquilius, it Quintus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.